3944, Big Pack Books txt, 1-5000
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
KLEMENS JANICKICARMINATower Press 2000Copyright by Tower Press, GdaOsk 20003QUERELA REIPUBLICAEREGNI POLONIAE�ANNO MDXXXVIII CONSCRIPTA��4QUERELA REIPUBLICAEDesine Romanos narrare, Polone, tumultusEt plenas misera seditione dies!Nascuntur graviora domi magnisque resurguntViribus in proprium praecipitanda caput.In partes sum scissa duas pluresque, quod unumExitio multis gentibus ante fuit.Utque vetusta aevi dimittam exempla prioris,Hoc solo cecidit Pannonis ora malo.Sed nil vicini terrent documenta pericliNec terret natos proxima flamma meos.Privatis inhiant rebus, sua commoda quisqueVenatur, tamquam sit mea vita nihil,Quae nunc ad summam vergit prolapsa ruinam,Ni divum celeri restituatur ope.Nec tamen hostili iaceo prostrata lacerto;In me turba suas armat amica manus.In celsa praeter meritum quos sede locavi,Custodes nostrae constituique rei,Iura quibus, quibus est legum commissa potestas,Quos feci in populo numinis esse loco,Quos a sorde patrum evexi, quos vellere nostroOrnavi et titulos divitiasque dedi,Hi me praecipitant, pro numina sancta deorum!5Hoc meriti pretium grande piumque fero.O mea nobilitas (nam quid te praeter in istisAemmnis possum iure vocare memn?),Sola meae superes cupida et studiosa salutis;Vix tamen auxilio iam potes esse mihi.Libertas oppressa tua est, quam sanguine et armisEt virtute patres ememere tui.Ut tamen hanc repares, pereas quam tota, ruinam,Dum licet, utendum est hac ratione tibi:Nil temere et petulanter agas, modus optima virtus,Cunctaque sub recto discute iudicio.Commodius leviore meum sanabitur ulcusFomento; apponas si violenta, nocent.Quis legatorum novus heu furor iste tuorum?Dicendus furor est ni magis ille tuus.Discessere, fui cum defendenda per illos;Sic ego sum diris sola relicta lupis.Excusant factum adversi improbitate senatus.Sed tamen haec causa est non satis aequa mihi,Cum sit rex, qui me multis feliciter annisConsilio iusta sustinuitque manu,Quo nihil in toto melius neque mitius orbe.O servent illum tempora longa mihi!Cum restent aliquot proceres, quos publica tanguntCommoda et officii qui meminere sui,Horum praesidio poteras tentare salutiEt tempestati consuluisse meae.Si nil proficeres, satis esset amica voluntas;Parva gravis mmium sed tibi visa mora est.6Atque utinam non sic temeraria coepta fuissentHorum, qui causam deseruere meam!Non ego tam saevos subiissem maesta dolores,Nec quererer casum non procul esse meum,Nec mihi cernenti varios consurgere luctusTerreret iustus cor animumque metus.Ecce furit Valachus, saevis evertitur armisRussia et in vinclis, caedibus, igne iacet.Aspiceres cuperem, quae sit plangentis imagoGermanae et facies, dure Polone, tuae.Ducitur in tergum miseris constricta catenisDeque suo trahitur non reditura solo,Squalida, turpis, inops, laceris miseranda capillis,Deiciens victum sanguinolenta caput.Nec quemquam morbus redimit, nec sexus et aetas,Hostis inexpleto cuncta furore metit.Ille vocat frustra natum, frustra ille parentem,Implorat frostra vincta puella virum.Pignora ab uberibus iugulantur rapta nec ullumInvenias vacuum strage, cruore locum.Tecta cremata ruunt et opes sudorque coloni,Quadrupedum rapitur, pellitur omne genus.Nam taceo (lacrimis vocem et prohibente dolore),Quingenti nuper cum cecidere viri,Martigenae iuvenes, fortissima pectora, pugnaMilia qui adversa sustinuere decem.Sed periere tamen numero superante doloque,Hostis enim occultis stabat in insidiis.Nil te tanta movent, o turba domestica, quae nil7Curas privatam praeter avaritiam.Omma parva putas, quae sunt mea, maxima cum sint,In quibus et vitae est summa caputqe tuae.Tene fore incolumen speras post funera matris,Quae te fecundis sustinet uberibus?Tune decus, leges et libera iura tenebisDissidio graviter niinc labefacta tuo?Sed tibi vera odiosa nimis; nam vera loquentesDespolias titulls despoliasque bonis.Vera loqui timeo, ne forte novissima primisEveniant miserae deteriora mihi.Magne Pater, qui colla iugis onerata malignisUt depressa leves exoneresque, vocas,Ad te confugio supplex, me turbine in istoEespice et afflictis pomge rebus opem!Tu libertates, tu iura, tropaea dedistiAnte mihi; nisi ades, mmc ea fracta ruunt.Da proclinatae pia fulcimenta ruinaeIllustraque meum pneumatis igne genus!Consilium Regis moderare et vota senatusEt sanos scissi fac animos populi!Hosque, mei qui sunt iustissima causa doloris,De caelo missi fulminis igne crema,Ut sint exemplo reliquis matremque, quod ipseIussisti, quivis discat amare suam.8AD POLONOS PROCERES�Quae vos tam dirae stimulant ad tanta MegaeraeDissidia, in proprium sollicitantque malum,O proceres, illustre genus, Lechaea propago,Gloria Gradivi maxima, magna togae!Quis furor aut cuius vos fert insania fati,Aut quis vos Stygii numinis error agit?Exagitat vestras discordia mutua mentes,Urget in adversas vestraque corda vices?Metaque cum cunctis praescripta sit una reiqueUnius fieri debeat unus amor,Curritis in varium, quamvis iter omne videtisSincerum, vestros quo decet ire pedes.Sed privata vetant odia et privata simultasEt tacita occultum quae vorat ira iecur.Ira iecur vorat occultum, celatur et ardetEt veram fingit mens simulata fidem.Scribitis et missam legitis persaepe salutemNec nisi amicitiam nuntia charta crepat,Sed longe diversa domi verbisque voluntasDissona sub blanda calliditate manet.Congressus colitis pulchroque occurritis ore,Complexus variam iungitis iuque vicem,Ducitis et miris convivia mira triumphis,Proque salute graves fert gula ficta scyphos.Luditis et pictis posito super aere libellis;Ars etenim summis convenit ista viris.Hanc etiam magmis fertur coluisse Camillus9Et Decii, patriae victima laeta suae.Munera quid referam? Donis certatis utrimque,Ut donatae ammum testificentur opes.Hic dominum vocat hunc, patruum vocat ille patremque,Hi sunt affines, hic gener, ille socer.Hic tibi servitium commendat, at ille precatur,Qui possint Pylios aequiparare diea.O fucata fides, o pectora falsa, sub alboVellere vesani plena furore lupi!Mellitas geritis linguas gestusque, sed istoSub melle interius dira venena latent.Quae tunc apparent, cum publica causa vocaturIn medium, ad vestros subiciturque pedes.Tunc illam calcare licet vel tollere; sed vixTam pius in vobis unus et alter adest.Tmic odii privata lues celatus et ignisProditur indiciis exoriturque suis.Tunc varii sensus, tunc se discordia sursumErigit unius de statione rei.Displicet ista tibi sententia, non mala quod sit,Auctor at illius displicet ante tibi.Turpe putas igitur meliori cedere votoEt vis stultitiae ferre tropaea tuae.Interea commune bonum prosternis et iraeIndulgens patriae publica damna facis,Cum natus non sis, ut ait rex ille sophorum,Tu tibi, sed patriae commoda ferre tuae.Quam melius, proceres, vos mens comuncta teneretEt studium vobis omnibus esset idem!10Tempore concordi consurgunt parva vigentque,Discordi contra tempore summa ruunt;Cuncta fovet, confirmat, alit Concordia, summoProxima apud veteres diva locata Iovi.Hac duce magna suum servat natura tenoremInque suis regnant haec elementa locis.Hac duce diversum percurunt sidera caelumEt reparat solitas tempus et aura vices.Hanc violare pater superum si tentet, in illudCerneret antiquum cuncta redire chaos.Haec dea prima dedit populo incrementa futuro,Spes hominum generis cum duo tota forent.Prima recurvato terram disrupit aratro,Prima sub ignotam semina misit humum.Prima dedit leges et magnas condidit urbesEt posuit dominis templa dicata deis,Regnaque firmavit, Romanis subdidit orbemFascibus, eiecta qui cecidere dea.Haec eadem nostri iecit primordia regni,Tunc cum desertos Lechus imvit agrosParvaque constituit properatae culmina Gnesnae,Moxque duci et populo nomen opesque dedit.Iuraque iam magnis Casimiro rege Polonis,Qui magnus patriae est dictus amore, tulit,Iura, quibus nostrae celebrata est fama Coronae,Hei modo ad extremum paene redacta malum.Cur? Quia nulla sapit vobis concordia. TaliLegifera est olim Sparta sepulta lue.Ergo per vestum patria est afflicta furorem11Libertasque novo colla dat aegra iugo.Multorum iustae nascuntur ubique querelaeEt populum varius plangor et horror habet.Cur tamen hoc? Praestat verum prodestque tacere,Ne sutor crepidae flectat ab orbe suae.Vos quoque, quis dubitet, quae sunt lugenda, videtis,Sed pietas ad vos non habet ulla viam.Publica calcatis, quibus et privata trahuntur,Cum simul hoc solvi cuncta necesse modo.Credite, discordes animi, quod et ista ruinaNon minus in vestrum est corruitura caput;Idem etenim Boreas, imam qui verrit arenam,Robora silvarum frangere summa solet.TRISTIUM LIBER I n XIMandat libello, ut in publicum proditurus D. Samuelem, PlocensemPraesulem Regnique Poloniae Procancellarium, primum adeat atque,ut sub eius nomine exire posait, roget.I liber, i tandem, frustra obluctamur amicis,In lucem tenebris progrediare tuis.Servus eris vulgi vili mercabilis aere,Nil in te patrii iam mihi iuris eritEt, seu probra tibi lector sive ingeret ignem,Nequiquam nostram flendo vocabis opem.12Quid trepidas vultusque mihi das signa timorisNon taciti, in nidum te retrahisque tuum?Si metuis doctorum oculos, quis iniquior unoAut etiam quis te stultior esse potest?Candida Pieriis sunt pectora semper alumnis,Qualia Maeonius pectora cycnus habet.Ignoscunt humana aliis errata, vicissimIgnosci erratis saepe petuntque suis.Si metuis rude vulgus, habes quod iure timere,Quando animo puer es debiliore, potes.Quo quis erit tot in indoctis indoctior, in teHoc animi iudex asperioris erit.In tua declamans errata in plebe videriMagnus et e nostra crescere clade volet.Cu...
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
Pokrewne
- Strona startowa
- 3bit ciastucho, ღ Dokumenty (txt i y), ღ Przepisy kulinarne
- 3J, Biblia txt, Nowy Testament Bp Romaniuk
- 40 LAT, ▀ Teksty Piosenek (hasło. txt)
- 3768, Big Pack Books txt, 1-5000
- 3725, Big Pack Books txt, 1-5000
- 371, Big Pack Books txt, 1-5000
- 3797, Big Pack Books txt, 1-5000
- 3716, Big Pack Books txt, 1-5000
- 3734, Big Pack Books txt, 1-5000
- 375, Big Pack Books txt, 1-5000
- zanotowane.pl
- doc.pisz.pl
- pdf.pisz.pl
- skromny19.pev.pl